- PHYLAE seu PHILAE
- PHYLAE, seu PHILAEinsula Aegypti parva, quam totam urbe ipsâ fere occupari tradit Aristides αὐτόπτης, ex adverso Syenes est, si Plinio fides habenda, cui tamen omnes Geographi contrariantur Strabo enim dicit a Syene curru iter sefecisse, Philas versus, per 100. stadia, deinde in sulam traiecisse in navigio, quoe πάκτων tum vocabatur. Idem supra novissimum cataracten ponit, cum Syene infra esset. Sic Aristides adversô flumine a Syene in insul. Philas navigâsse se narrat, quô pactô non erit ex adverso Syenes haec insula. Forte mnemonicô errore lapsus, pro Philis, Elephantinem accepit Plinius etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 437. ut et P. seq. ubi ex Itinerario Antoninidocet, Phylas non minus, ac Syenen, in Arabico latere seu in orientali parte Nili esse, qui ambas quidem amplectebantur, sed ita ut Arabiae essent viciniores, vide etiam Philae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.